Jump to content

Macaca

E Vicipaedia
Macaca radiata in Manegaon Maharashtrae Indiae

Classis : Mammalia 
Ordo : Primates 
Subordo : Haplorhini 
Infraordo : Simiiformes 
Familia : Cercopithecidae 
Subfamilia : Cercopithecinae 
Genus : Macaca 
Lacépède, 1799
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Species typica

Macaca est genus mammalium gregalium subfamiliae Cercopithecinarum familiae Cercopithecidarum. Cui sunt viginti tres species, quae terras per Asiam et Africam Septentrionalem et in Europa (Macacis sylvanis solum in Gibraltaria) habitant. Plerumque frugivorae sunt, fructus edules petentes, quamquam earum diaeta etiam semina, folia, flores, arborumque corticem comprehendit. Aliquot species, sicut Macaca fascicularis, solum invertebratis et aliquando parvis vertebratis vescuntur. Macacae nemestrinae in Malaesia circiter septuaginta magnos rattos quotannis consumunt.[1][2] Omnes macacarum greges sociales sunt matriarchici, in feminas positi.[3]

Anno 2005, auctores summarii Mammal Species of the World has species et greges specierum agnoverunt, praeter Macacam leucogenys, quae anno 2015 primum descripta est.

Greges Imago Binomen Distributio geographica Status conservationis
Grex Macacae sylvanae Macaca sylvanus Algeria, Marocum, Gibraltaria In periculum addicta
Grex Macacae nemestrinae Macaca silenus Occidentales ghat Indiae Meridianae In periculum addicta
Macaca nemestrina Thailandia meridiana, Malaesia, Indonesia Vulnerabilis
Macaca leonina Bangladesia, Cambodia, Sina, India, Laotia, Birmania, Thailandia, Vietnamia Vulnerabilis
Macaca pagensis Sumatra In periculum critice addicta
Macaca siberu Siberut insula in Indonesia Vulnerabilis
Macaca maura Celebis in Indonesia In periculum addicta
Macaca ochreata Celebis insula Indonesiae Vulnerabilis
Macaca tonkeana Celebis media et insulae Togianae proximae in Indonesia Vulnerabilis
Macaca hecki Celebis in Indonesia Vulnerabilis
Macaca nigrescens Celebis in Indonesia Vunerabilis
Macaca nigra Celebis et Bacan in Indonesia In periculum critice addicta
Grex Macacae fascicularis Macaca fascicularis Asia Meridio-Orientalis Minimae curae
Macaca arctoides Sina meridiana, India, Malaesia, Birmania, Thailandia, Laotia, Cambodia, Vietnamia Vulnerabilis
Grex Macacae mulattae Macaca mulatta Asia meridiana, media, meridio-orientalis Minimae curae
Macaca cyclopis Taivania Minimae curae
Macaca fuscata Iaponia Minimae curae
Grex Macacae sinicae Macaca sinica Srilanca In periculum addicta
Macaca radiata India Minimae curae
Macaca assamensis Bhutania, Arunachal Pradesh, Assamia, Manipur, Meghalaya, Mizoram, Nagalandia, Sikkim, et Tripura in India septentrionali et orientali ad Myanmar septentrionalem et Sinam Near Threatened
Macaca thibetana A Tibeto orientali ac Guangdong et ad septentriones ad Shaanxi in Sinis Paene in minas addicta
Macaca munzala Arunachal Pradesh in India septentrione et orientali In periculum addicta
Macaca leucogenys[4] Tibetum meridianum et orientale et Arunachal Pradesh in India septentrione et orientali Ignota

Species praehistoricae

[recensere | fontem recensere]

Saltem quinque species praehistoricae fossilibus agnoscuntur.

Nexus interni

Macaca fascicularis in scooter ad Ko Chang Thailandiae.
Cortex praemotoricus macacarum late investigatur.[6]
  1. Keach, Sean (22 Octobris 2019). "Rat-eating monkeys in Malaysia stun scientists" .
  2. Guy, Jack (22 Octobris 2019). "Rat-eating macaques could boost palm oil sustainability in Malaysia". CNN .
  3. Fleagle, John G. (8 Martii 2013). Primate Adaptation and Evolution. Academic. p. 123. ISBN 978-0-12-378633-3 .
  4. Li, C.; Zhao, C.; Fan, P. (25 Mar 2015). "White-cheeked macaque (Macaca leucogenys): A new macaque species from Modog, southeastern Tibet". American Journal of Primatology 77 (7): 753–766 .
  5. Hartwig, Walter Carl (2002). The primate fossil record. Cambridge University Press. p. 273. ISBN 978-0-521-66315-1 .
  6. Boussaoud, D.; Tanné-Gariépy, J.; Wannier, T.; Rouiller, E. M. (2005). "Callosal connections of dorsal versus ventral premotor areas in the macaque monkey: A multiple retrograde tracing study". BMC Neuroscience 6: 67 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Macacam spectant.
Vide "Macacam" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks