Jump to content

Loxapinum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Loxapinum
Loxapinum
Loxapinum
Natura chemica
Formula summarum C18H18ClN3O
Massa molaris 327.808 g/mol
PubChem 3964
DrugBank DB00408
Natura pharmacologica
Codex ATC N05AH01 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 4 h p.o.
7.6 h per inhal.
Metabolismus iecore (hepaticus):
CYP1A2, CYP3A4,
CYP2D6
Excretio renibus >> faecibus
Ad usum therapeuticum
Applicatio per os
MedlinePlus a682311 (Anglice)

Loxapinum est substantia antipsychotica et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam schizophreniarum, interruptionum bipolarium[1] sicut depressionum.

Natura Loxapini

[recensere | fontem recensere]

Natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Loxapinum est substantia antipsychotica et oxazepinum. Structura chemica sua est 8-chloro-6-(4-methylo-piperazino-1-yl)benzo[b][1,4]-benzoxazepinum, quod est oxazepinum (anulus chemicus cum oxygenio et nitrogenio et quinque atomis carboniorum), cum duobus anulis aromatici (benzenum) - ex eis unus cum atomus chlori - et piperazino (anulus heterocyclus cum duobus atomis nitrogeniorum).

Massa molaris est 327.808 g/mol.

Natura pharmacologica

[recensere | fontem recensere]

Codex ATC est N05AH01.

Pharmacodynamica

[recensere | fontem recensere]

Loxapinum dopamini D2- et serotonini 5-HT2A-receptoriorum antagonista est. Praeter illa haec substantia Noradrenergicis et Histamini et Acetylcholini receptoriis alligat, quod arbitrario effectus pharmacologi partes agat.

Pharmacocinetica

[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum .[2] circa 4 h (per inhalationem: 7.61 h) est. Excretio est per urinas.

Effectus Loxapini

[recensere | fontem recensere]

Effectus non grati

[recensere | fontem recensere]

Cum uso Loxapini animum advertere ad effectus secundarios et interactiones necesse est.

Effectus secundarii

[recensere | fontem recensere]

Exempli (!) sunt:

  • Gustatus commutatus
  • Pharyngitis
  • Fatigatio
  • Constipatio et obstipatio
  • Siccitas oris
  • Symptomata extrapyramidalia
  1. anglice: bipolar disorder; hic formae fem. pluralis, quia haec diagnosis duas interruptiones saltim postulat
  2. http://goldbook.iupac.org/B00658.html

Nexus interni