Inventum (Russia)
Locus: 42°49′0″N 132°53′0″E
Numerus incolarum: 136 096
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Nakhodka Urban Okrug
Geographia
Coniunctiones urbium
Inventum[1] (Russice Находка, Nachodka) urbs est in territorio Maritimo Russiae. Incolas 149 316 habet anno 2017. In ripis creccae eiusdem nominis, quae est pars sinus eiusdem nominis maris Iaponici patet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Crecca Inventum et sinus eiusdem nominis a nautis navis vaporariae Russicae America nominis anno 1859 inventa est et sic appellata, cum nauta quidam creccam idoneam vidisset et "ecce, inventum est!" exclamasset. Primi incolae anni 1864 huc migraverunt. Sinus autem saeculo XIX nomen America a nave cepit, unde et vicorum in ripa eius sitorum unus, anno 1907 conditus, Americana (Russice Американка) appellabatur. Anno 1936 statio ferriviaria constructa est; in Invento stationes extremae ferriviae Transsibiricae sunt. Anno 1939 portus magnus in Invento crecca aedificari incepit. Anno 1950 Inventum in numerum urbium inclusum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 518. Hoc nomen Russicum significat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Inventum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 42°49′0″N 132°53′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |