Iniuria
Appearance
Iniuria[1] est, cum aliquid non iure fit, sive quis in convicio et contumelia alium offendat, sive turpitudine vitam cuiuspiam violet, sive corpori manum inferat, sive alio modo iura humana comminuat.
Ulpianus de iniuriis et famosis libellis scribens quam diligentissime notionem iniuriae tractat:[2]
Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur ...: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Rhetorica ad Herennium 4.25.
- ↑ Digesta 47.10.1.pr.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cursi, Maria Floriana. 2002 Iniuria cum damno. Antigiuridicità e colpevolezza nella storia del danno aquiliano. Milano: Giuffrè.
- Klingenberg, Georg. 2002. Die dissimulatio der iniuria. Festschrift für Theo Mayer-Maly, hrsg. von Martin Josef Schermaier, Johannes Michael Rainer & Laurens Winkel, 317-336. Köln / Wien : Böhlau.
- Mangold, Otfried. 2004. Iniuria iudicis. Drittwirkungen des Fehlurteils im römischen Recht. Tübingen.
- Nótári, Thomas. 2007. De summo iure summaque iniuria apud Ciceronem. Vox Latina 43 (N° 169): 346-350.
- Valditara, Giuseppe. 2009. Dalla iniuria alla culpa: su una dibattuta questione. Studia et Documenta Historiae et Iuris 75: 131-146.