Fons calidus
Fons calidus[1] vel thermalis[2][3] vel Baiae (-arum, f.)[4][5] sunt fons, ex quo aqua calida in telluris interiore energia geothermica calefacta scaturit. Sunt fontes huius generis multis in locis orbis terrarum. Interdum aqua eorum alte salit; hae aquae calidae salientes interdum scaturigines geyzerianae appellantur.
Nomen
[recensere | fontem recensere]"Thermalis", verbum Latinitatis recentioris, a verbo Graeco θερμός, "calidus", deducitur. Apud Romanos antiquos et fontes thermales et loci ubi aqua thermali frui licebat saepe "aquae" tantum vel "aquae calidae" sive et "thermae" vocabantur.
Usus therapeuticus
[recensere | fontem recensere]Cum aqua calida plura solida dissoluta continere possit, fontibus thermalibus saepe est magna mineralium vis. Inde multi loci, ubi sunt fontes thermales a plurimis hominibus appetuntur, qui sperant se ibi sanitatem vel salutem seu mitigationem dolorum obtenturos.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "fontem . . . calidum": Simon Maiolus, Dies caniculares (Moguntiae: 1607), (458 apud Google Books).
- ↑ "fons thermalis": Gabrielis Falloppii, De medicatis aquis atque de fossilibus tractatus (1569).
- ↑ "fons soterius" (qui morbos curare censetur): Sigismundus Bélteki, Conspectus systematico-practicus aquarum mineralium magni principatus Transylvaniae indigenarum (Vindobonae: Wimmer, 1818), (14 apud Google Books).
- ↑ Cf. “Bajæ” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 421: “Graece Βαΐαι, oppidum Campaniae, … illinc quibuscumque aliis balneis calidis …”
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro Marco Caelio, 38: “Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius, … cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret.”