Flavius Hypatius
Flavius Hypatius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Flavius Eusebius consul anni 347 erat, frater Flavius Eusebius, soror Eusebia, uxor Constantii II imperatoris. Humili loco Thessalonicae natus pater per gradus miliares celeriter ad summos magistratus ascensit. Sorore favente fratres mox cursum honorum adierunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 359 una cum fratre consul factus est[1]. Anno 363 forsitan Vicarius urbis Romae erat[2]. Anno 371 Valente regnante fratres Antiochiae accusati sunt, quod purpuram petivissent. Quamvis innocentes "exilio et pecuniariis adflicti" sunt, sed ante annum 378 revocati sunt et pecunia eis reddita est[3]. Anno 377/378 praefectus urbi Romae fuit. Tum Antiochiam venit, ubi Libanius orator panegyricum eius habuit[4]. Tum Constantinopolis erat et deinde anno 382/383 praefectus praetorio Italiam et Illyricum sub imperatore Gratiano administrabat[5].
Mores
[recensere | fontem recensere]Hypatius verisimile Christianus fuit, quod Gregorius Nazianzenus epistulam ad eum dedit[6]. Ammianus Marcellinus, qui religioni Romanae favebat, tamen eum et fratrem "egregium illud par consulum" nominavit[7].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XVIII 1,1
- ↑ Codex Theodosianus, III 5,8
- ↑ Ammianus Marcellinus XXIX 2, 9-11
- ↑ Libanius, or. 1, 179-181
- ↑ Codex Theodosianus XI 16,13
- ↑ Gregorius Nazianzenus, Ep. 96
- ↑ Ammianus Marcellinus, XXIX 2,9
Antecessores: Censorius Datianus et Neratius Cerealis |
Consul 359 cum Flavio Eusebio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus X et Flavius Claudius Iulianus Caesar III |