Jump to content

Epidemia

E Vicipaedia
Valetudinarium ad adiuvandos morbo Hispanico adflictatos paratum in Kansia anno 1918.

Epidemia,[1] vel morbus epidemius,[2] Latine etiam pestilentia[3] et lues,[4] est morbus contagiosus, qui in solito maiorem partem hominum in aliqua regione habitantium incurrit. Epidemia effundi potest ruina aut calamitate aliqua, sicut ariditate aut tempestate saeva aut inundatione aut terrae motu. Animalia quoque contagione pestilentiae adfici possunt, unde incommoda addi populo solent. Epidemiae etiam adventiciae esse possunt, cum ex peregrinantibus oriuntur. Epidemiae actionibus sanitariis sicut manuum lavatione et vaccinationibus impediuntur.

Epidemia per orbem terrarum effusa pandemia est.

De etymologia

[recensere | fontem recensere]

Epidemia est vocabulum posterioris Latinitatis a nomine Graeco ἐπιδημία 'aliquo adventus, alicubi mansio' [cf. ἐπιδημέω 'advena sum'] mutuatum, quod non solum ad morbos contagiosos[5] refertur sed etiam de hominum vel deorum adventu dicitur.[6] Etiam morbus epidemius dicitur ex adiectivo ἐπιδήμιος 'in populo versans' [< δῆμος 'populus']. Ab eodem adiectivo etiam epidemion.[7]

Genera epidemiarum

[recensere | fontem recensere]
  1. Kraus (1844).
  2. Siebenhaar (1850: 201), apud quem etiam epidemia invenitur.
  3. Cic. Fam. 14.1.3; Liv. 7.1.8.
  4. Verg. Aen. 1.139; Sen. Thy- 88.
  5. Hp. De natura hominis 9.
  6. Pl. Parm. 127a; Lucian. Symp. 7.
  7. Gabler & Winkler (1881).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gabler, E. & Winkler, T. C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. Alterum editum. Lugduni: A.W. Sijthoff
  • Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  • Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (secunda editio). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.