David Petraeus
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: David Howell Petraeus
Familia
Coniunx: Holly Petraeus
Proles: Stephen Petraeus
David Howell Petraeus (natus die 7 Novembris 1952) est miles Civitatum Foederatarum. Dux supremus copiarum multinationalium(en) in Iraco militantium atque rector procurationis nuntiorum centralis Civitatum Foederatarum meruit.
David Petraeus alumnus est academiae militaris Civitatum Foederatarum iuxta Promontorium Occidentale, ubi professor fuit eodem quo apud scholam rerum internationalium universitatis Princetoniensis studia superiora prosequebatur. Ibi anno 1987 gradum doctoris ascendit.
Annis 2001 et 2002 in Bosnia, ab anno 2003 in Iraco militavit. Ibi die 26 Ianuarii 2007 dux supremus factus est copiarum multinationalium quae pro regimine Iracensi pugnabant. Quo officio usque in annum insequentem fuctus est. Die 31 Octobris 2008 dux directionis centralis exercitus Civitatum Foederatarum, deinde die 23 Iunii 2010 dux supremus copiarum in Afgania militantium, denuo a die 6 Septembris 2011 rector procurationis nuntiorum centralis factus est. Mox die 9 Novembris 2012, documentorum secretorum ad amasiam Paulam Broadwell diurnariam (quae vitam eius scribebat) patefactorum accusatus, id munus renuntiare coactus est.
Scripta Davidis Petraeus
[recensere | fontem recensere]- "FM 3-24 New Army/Marine Counterinsurgency Manual (Decembri 2006), praefatione a Davide Petraeus scripta
- Rachel Dry, "Petraeus on Vietnam's Legacy" (e dissertatione Davidis Petraeus The American Military and the Lessons of Vietnam) in Washington Post (14 Ianuarii 2007)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Steven Alvarez, "David and Goliath, and Petraeus" in Orlando Sentinel (28 Ianuarii 2007)
- Rick Atkinson, "Iraq Will be Petraeus' Knot to Untie" in Washington Post (6 Ianuarii 2007)
- Rick Atkinson, In the Company of Soldiers: A Chronicle of Combat. Novi Eboraci: Henry Holt, 2004. ISBN 0-641-78803-7
- Julian E. Barnes, "An Open Mind For A New Army" in U.S. News & World Report (31 Octobris 2005)
- Christopher Dickey, "The Story of O" in New York Times (4 Aprilis 2004)
- Dexter Filkins, "Exiting Iraq, Petraeus Says Gains Are Fragile" in New York Times (20 Augusti 2008)
- Michael R. Gordon, "101st Airborne Scores Success in Reconstruction of Northern Iraq" in New York Times (4 Septembris 2003)
- Michael R. Gordon, "Bush To Name A New General To Oversee Iraq" in New York Times (5 Ianuarii 2006)
- Scott Shane, Charlie Savage, "Officials Say F.B.I. Knew of Petraeus Affair in the Summer" in New York Times (11 Novembris 2012)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Petraeus spectant. |
- Biographia officialis
- Programma televisionale Charlie Rose: An hour with General David Petraeus Videographia facta 26 Aprilis 2007
- Biographia apud Woodrow Wilson School of Public and International Affairs universitatis Princetoniensis
- "Senate confirms new top general for Iraq" (26 Ianuarii 2007) apud CNN
- "US Iraq chief warns of long war" (9 Iulii 2007) apud BBC News
- Tom Bowman, "Leader of the Fabled 101st to Command in Iraq" (5 Ianuarii 2007)