Chirographum
Appearance
Chirographum[1] (Graece χειρόγραφος 'manu scriptus') est codex, epistula, libellus, aliudve monumentum litterale ab ipso auctore manu propria scriptum, quod etiam autographum[2] appellatur. Chirographum a manuscripto eo differt, quod illud propria manu auctoris, hoc manu cuiuslibet scribae exaratum est.
Chirographum[3] est etiam manus[4] sive personalis scribendi modus scriptoris. Quoniam probabilitas et auctoritas tabularum publicarum apud antiquos in chirographo signoque scriptoris posita erat, chirographum ditatum est significatione obligationis.[5] Chirographo enim aliquis sua manu alicui aliquid promittit,[6] sicut debitor creditori suo cavet.[7]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Amelotti, Mario & Migliardi Zingale, Livia. 1990. Συγγραφή, χειρόγραφον – testatio, chirographum. Osservazioni in tema di tipologie documentali. Symposion 1988: Vorträge zur griechischen und hellenistischen Rechtsgeschichte : Siena – Pisa, 6.-8. Juni 1988), ed. Nenci, Giuseppe & Thür, Gerhard. Köln: Böhlau.
- Camodeca, Giuseppe. 2006-2007. Una inedita Tabula Herculanensis dell'ottobre 66: confische, ornamenta quaestoria e la repressione della coniuratio Viniciana. Rendiconti della Accademia di Archeologia, Lettere e Belle Arti 74: 411-427. Società Nazionale di Scienze, Lettere ed Arti: Napoli.
- Gröschler, Peter. 2006. Tabulae privatae. Brill’s New Pauly, ed. Hubert Cancik & Helmuth Schneider. Brill Online, 2016; primum 2006.
- Jakab, Éva. 2011. Chirographum in Theorie und Praxis. Römische Jurisprudenz. Dogmatik, Überlieferung, Rezeption. Festschrift für Detlef Liebs zum 75. Geburtstag, hrsg. von Karlheinz Muscheler, 275-292. Berlin: Duncker und Humblot.