Jump to content

Catharina Alexandrina

Latinitas bona
E Vicipaedia


Wikidata Catharina Alexandrina
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 287, 282; Alexandria
Obitus: 305; Alexandria
Patria: Roma antiqua

Memoria

megalomartyr (feriae die 25 Novembris)

Catharina Alexandrina (Graece Αἰκατερίνη) secundum traditionem est sancta Christiana et virgo, quae Maxentio pagano imperante saeculo quarto ineunte in Aegypto martyrium passa est. Hagiographia eam principissam et eruditam facit, quae quattuordecim circa annos nata Christiana facta erat.

Catharina Alexandrina a Masolino annis ab 1428 ad 1430 picta
Sancta Catharina - statua fere anno 1401 creata, pars sceptri facultatis philosophicae universitatis Vindobonensis

Vita Catharinae per legendas tantum traditur. Filia regis Costi Alexandriae nata esse putatur. Virgo pulcherrima, eruditissima, superba omnes iuvenes matrimonium suum petentes depulisse traditur. Secundum legendam eremita quidam eam ad fidem Christianam duxit et Catharina in visione Christum ipsum gloriosum aspexit et sponsum suum elexit. Persecutione Christianorum Alexandriae flagrante imperatorem Maxentium adiit, eum ob crudelitates vituperavit et ei fidem Christianam veram religionem esse demonstravit. Imperator ob audaciam et sapientiam Catharinae stupefactus quinquaginta viros doctissimos vocavit, ut sermonem eius redarguerentur. Catharina autem illos oratione sua persuasit. Maxentius iratus Catharinam super rotam cultris armatam ligare et postea gladio decollari iussit.

Veneratio et patronatus

[recensere | fontem recensere]

Corpus huius martyris supra montem Sinai in monasterio ei dedicato colitur, quo ab angelis translatum esse dicitur. Catholici sanctam Catharinam inter quattuordecim auxiliatores venerantur. In effigiebus plerumque cum rota, instrumento martyrii eius, picta est. Advocatur patrona Valesiae pagi Helvetici, urbis Friburgi in Helvetia, universitatis Parisiensis, puellarum, virginum, uxorum, magistrorum, discipulorum, theologorum, philosophorum, universitatum, bibliothecarum, oratorum, hospitalium, omnium professionum rotis vel cultris utentium (velut vehiculariorum, molitorum, figulorum, stamina ducentium, restionum, naves fabricantium, coriariorum, tonsorum, suentium), advocatorum, notariorum. Invocatur etiam fructuum agri, hemicraniae, morborum linguae, aquis submersorum causa[1].

  1. Schauber, V. et Schindler, H. M. (1992). Heilige und Namenspatrone im Jahreslauf. Augustae Vindelicorum: Pattloch-Verlag (Theodisce)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gamber, Klaus (sine anno). Zeugen des Herrn - Zeugnis der Martyrer der Frühkirche nach zeitgenössischen Gerichtsakten, Briefen und Berichten. Einsiedeln: Waldstatt Verlag (Theodisce)
  • Schauber, V. et Schindler, H. M. (1992). Heilige und Namenspatrone im Jahreslauf. Augustae Vindelicorum: Pattloch-Verlag (Theodisce)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Alexandrinam spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •