Arnobius Maior
Arnobius Maior sive Arnobius Afer[1] (mortuus circa annum 330) fuit circa annum 300 rhetor in Sicca Veneria in Numidia.
Cum Arnobius initio fuisset strenuus religionis Christianae inimicus, tamen visione ad fidem Christianam est conversus. Quod episcopus de conversione subitanea dubitavit, Arnobius paulo post persecutionem Diocletianam confectam apologiam adhuc conservatam nomine Disputationes adversus gentes sive Adversus nationes conscripsit, ut fidem suam demonstraret. Nihilominus papa Gelasius opera Arnobii, quia theologia eius ab orthodoxia decretisque concilii Nicaeni discreparet, damnavit atque in Indicem librorum prohibitorum[2] rettulit.
Scriptor semipelagianus Arnobius Junior, episcopus in Gallia circa annum 450, ab eo distinguendus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]Vide Arnobius apud Vicifontem. |
- Arnobii (2002). Blasii Amata, ed.. ed. Adversus Nationes Libri VII (Latin ed.). The Latin Library
- Arnobius (1842). Franz von Besnard. ed. Des Afrikaner's Arnobius sieben Bücher wider die Heiden (Deutsch ed.). Vogel'sche Verlagsbuchhandlung
- Arnobius (2003). Seven Books Against the Heathens. Trans. Christian Classics Ethereal Library (English ed.). IntraText Digital Library
- Opera Omnia auf Documenta Catholica Omnia (Latine, Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Arnobius". Encyclopedia Britannica. 1911
- Philippe Borgeaud (2005). Mother of the Gods: from Cybele to the Virgin Mary. Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-7985-X
- Michael Bland Simmons (1996). Arnobius of Sicca: Religious Conflict and Competition in the Age of Diocletian. Oxford University Press. ISBN 0-19-814913-1
- Hans Blumenberg (1996). Höhlenausgänge. Suhrkamp Taschenbuch Wissenschaft (seiten 296-400). ISBN 3-518-28900-4
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aliae nominis formae: Arnobius Rhetor, Arnobius Orator, Arnobius de Sicca, Arnobius Africanus, Arnobius Apher, Arnobius Apologeta (cf. CERL Thesaurus)
- ↑ Qui tum inscriptus erat "decretum De Libris Recipiendis et Non Recipiendis "