Jump to content

Aquae Sulis

Coordinata: 51°22′48″N 2°21′36″W / 51.38°N 2.36°W / 51.38; -2.36
E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Aquae Sulis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°22′53″N 2°21′31″W
Numerus incolarum: 94 092
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Bath

Gestio

Procuratio superior: Bath and North East Somerset

Geographia

Superficies: 29 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Brunsvicum, Alcmaria, Aquae Sextiae, Caposvarinum, Oleksandriia, Beppu, Manly

Aquae Sulis,[1] recentius Bathonia[2] (Anglice Bath), est urbs co-episcopalis in comitatu Somersetensi Angliae sita. Ibi nundinae tenentur ex anno circiter 900, mercatus autem ex anno 1102.[3] Homines fere 108 000 Bathoniae nortro tempore habitant.

Thermae Romanae.

Iam antiquis notae erant salutares aquae. Sulis, Celtarum dea, erat patrona aquae, nonnullique Romani dixerunt Sulem esse deam eorum Minervam. Ipsi Romani modo Romano thermas anno 43 instituerunt. Hodie aqua balnearum algarum causa viridis est.

Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[4] Gulielmus Herschel Aquis Sulis planetam Uranum primus repperit.

Sub dominatione Normannorum, lege de episcopis in urbibus frequentioribus instituendis acta, dioecesis Wellensis ad Bathoniam translata est, sed ecclesia maxima Wellis stans titulum cathedraticum retinuit. Ex hoc tempore hodie usque episcopi "Bathonienses et Wellenses" nominantur.

Maxima urbis statio ferriviaria ad thermas Aquarum Sulis stat. Societas ferriviaria est Grandis Occidentalis. Iacet ad lineam ferriviariam quae inter Londinium et Bristolium ducit.

Universitas Bathoniensis, cuius sententia est Generatim Discite Cultus, et Universitas Bathoniensis Spadana Aquis Sulis florent.

Architectura

[recensere | fontem recensere]

Urbs plena architecturae Georgianae est.

  1. "Aquae Sulis": Pleiades. Etiam "Aquae Calidae" appellantur
  2. The bath of England is in the West countre(en) in Summersetshire in a city called in Latin Bathonia and Baeth in Englishe of the bathes yt are in it: Turnerus (1562) f. 1
  3. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]."
  4. Hidae quorundam burgorum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
De templo Sulis Minervae
  • Bernard Mees, "The Celtic inscriptions of Bath" in Studia Celtica (2005)
  • Roger S. O. Tomlin, "Was Ancient British Celtic Ever a Written Language? Two Texts from Roman Bath" in Bulletin of the Board of Celtic Studies vol. 34 (1987) pp. 18–25
  • Roger S. O. Tomlin, "The curse tablets" in Barry W. Cunliffe, ed., The Temple of Sulis Minerva at Bath, vol. 2: The Finds from the Sacred Spring (Oxoniae, 1988) pp. 59–270
De thermis


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Sulis spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 51°22′53″N 2°21′31″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
"Crescens Regalis" (Royal Crescent)

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]