Amphiesmenoptera
Superclassis : Hexapoda
Classis : Insecta
Subclassis : Pterygota
Infraclassis : Neoptera
Superordo : Amphiesmenoptera
S. G. Kiriakoff, 1948
Amphiesmenoptera sunt superordo insectorum qui ab S. G. Kiriakoff anno 1948 constitutus est,[1] sed saepe Gulielmo Hennig tributus propter eius editionem taxinomiae Lepidopterorum et Trichopterorum, binorum insectorum ordinum sororalium. Anno 2017, Tarachoptera, ordo fossilis, gregi additus est.[2]
Trichoptera et Lepidoptera varias proprietates derivatas (synapomorphias) inter sese commutant, quae eorum descensum communem monstrant:
- Feminae, non mares, sunt heterogameticae (quod significat eorum chromosomata sexualia inter se differre).
- Setae densae in alis adsunt (in squamas in lepidopteris commutatae).
- In alis anterioribus est certum venationis exemplar: venae binis sinibus praebitae.
- Larvis sunt structurae orales glandulaeque, quibus sericam faciunt et tractant.[3]
Hi ordines exstantes sunt sorores, quibus tarachoptera sunt basalia. Amphiesmenoptera ut videtur aevo Iurassico exorta sunt.[3] Lepidoptera a trichopteris nonnullis proprietatibus differunt, inter quas sunt venatio alarum, forma squamarum in alis, cerci amissi, ocellus amissus, et crura mutata.[3]
Amphiesmenoptera putantur grex sororalis Antliophororum, subordinis propositi, qui ordo Diptera, Siphonaptera, et Mecoptera comprehendere potest. Praeterea, Amphiesmenoptera et Antliophora gregem Panorpida (vel Mecopterida) una constituere possunt.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Grimaldi, D., et M. S. Engel. 2005. Evolution of the Insects. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82149-5.
- Kiriakoff, S. G. 1948. "A classification of the Lepidoptera and related groups with some remarks on taxonomy." Biologisch Jaarboek 15: 118–43.
- Mey, Wolfram, Wilfried Wichard, Patrick Müller, et Bo Wang. 2017. "The blueprint of the Amphiesmenoptera – Tarachoptera, a new order of insects from Burmese amber (Insecta, Amphiesmenoptera)." Fossil Record 20 (2): 129–45. doi:10.5194/fr-20-129-2017.
- Whiting, M. F., J. C. Carpenter, Q. D. Wheeler, et W. C. Wheeler. 1997. "The Strepsiptera problem: phylogeny of the holometabolous insect orders inferred from 18S and 28S ribosomal DNA sequences and morphology." Systematic Biology 46, no. 1 (Martius): 1–68. PMID 11975347. doi:10.1093/sysbio/46.1.1. Editio interretialis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks |