Jump to content

Amour-propre

E Vicipaedia
Russavius anno 1753, a Mauritio Quintino de La Tour pictus.

Amour-propre (Francice, 'amor proprius') in philosophia est notio Ioannis Iacobus Russavii quae dicit aestimationem sui opinioni aliorum inniti. Quam Russavius comparavit cum amour de soi, locutione 'amorem sui' significante, sed quae se visum sicut ab aliis videtur non implicat. Secundum Russavium, amour de soi est notio prior, cum integritate et felicitate congrua, dum amour-propre est genus amoris sui contra naturam, quod solum cum societas humana appareret ortum est, consequentem gignens hominum singulorum facultatem sui inter se comparandi. Russavius credidit amour-propre in dicione corruptionis esse, flagitia et miseriam efficientem.[1]

Vocabulum amour-propre in usu ante Russavium fuit, quoniam in scriptis Blasii Pascalis, La Rochefoucauld, Petri Nicole, multorumque aliorum invenitur.[2] Ipsi Pascal, Christianitas fuit solum verum remedium huius status miseri humani, amour-propre appellati, qui, sua sententia, recta lapsus hominis in peccatum consecutio est, unde haec locutio in eius scriptis plerumque desiderium attingit hominis ut suis inopiis et cupiditatibus satisfaciat.

  1. "Jean-Jacques Rousseau (1712–1778)," www.iep.utm.edu (Internet Encyclopedia of Philosophy).
  2. L'amour-propre, everything2.com.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fuchs, Hans-Jürgen. 1977. Entfremdung und Narzissmus: semant. Unters. zur Geschichte d. "Selbstbezogenheit" als Vorgeschichte von franz. "amour-propre." Stuttgartiae: Metzler. ISBN 3476003590.
  • Neuhouser, Frederick. Rousseu's Theodicy of Self-Love: Evil, Rationality, and the Drive for Recognition. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199542673.
  • Sportelli, Silvano. 2007. L'amour-propre nella Francia del XVII e SVIII secolo: con una antologia di testi. Romae: Editori Riuniti. ISBN 9788835959274.