Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Nymphae: dixit eum esse hortum pulcherrimum Europae totius et fortasse mundi
Lycia (Graece Λυκία) erat regio historica montana in parte meridionali et occidentali Asiae Minoris antiquae posita quae a meridie mari, a septentrione Pisidia, ab ortu solis Pamphylia, ab occasu Caria finiebatur. Secundo millenario ante Christum natum incolae lingua e Luvitica familia utebantur et eorum fines in monumentis Hetthaeorum regum, qui vicini eorum erant, Lukka dicebantur. Primo millenario parvi civitatum dynastae vel reguli de imperio certabant (ut aequum est in regione montana Lycia in multas civitates divisa erat). Mox circa 540 a.C.n. a Persis subacti sunt ac deinde in dominationem Alexandri Magni, Ptolomaeorum, Seleucidarum, Rhodiorum (188-167 a.C.n.) venerunt. Postquam Romani eos a Rhodiorum dominatione liberaverunt confoederationem Lyciam instituerunt, per quam civitates Lyciae de communibus rebus deliberabant. Praecipuae civitates tum erant Patara, Tlos, Xanthus (Anira in lingua Lycia), Olympos, Pinara, Myra quae tria suffragia in consilio ponebant (parvae civitates unum suffragium habebant). Telmessos quoque in aliquo honore fuit ob clarum oraculum. Quia socii fideles Romanorum erant diu speciem libertatis retinuerunt donec anno 43 ab imperatore Claudio in provinciam Romanam redigerentur. Tum iampridem incolae huius regionis Graece loquebantur.
Chimaera quae e mixtura caprae, leaenae et dracontis ignem spirantis constabat, monstrum Lycium erat, ut indicabat locutio Ovidiana Chimaerifera ... Lycia. Bellerophon a rege Tirynthio in Lyciam missus adiuvante dea Athena et equo alato Pegaso eam necavit. Qui Bellerophon postea cum Solymis bellum gessit et regis Iobatae gener factus in Lycia regnavit ubi maxime honorabatur. Eius nepos, Sarpedon, filius Iovis et Laodamiae (quae filia Bellerophontis erat), Lycios in bellum Troianum ducebat, Iliensibus obsessis ut auxilium ferret. At a Patroclo pugna interfectus est, diu dubitante Iove, ut quidem canebat Homerus, an filium periculo erepturus esset.
Dei Graeci in Lycia maxime honorati fuere Apollo et mater Latona …2025
- 22 Iunii: Civitates Foederatae Americae iussu praesidis Donaldi Trump in Irania officinas uranii subterraneas telis bombisque explosivis devastant.
- 15 Maii: Grex septem civitatum (G 7) in Canada convenit.
- 13 Maii: Israel Iraniam ex aëre late aggreditur, quo bellum inter has civitates incipit.
- 12 Maii: Amedebati in India aeroplanum vix profectum in domos cecidit et plus quam ducentos homines necat.

- 8 Maii: Leo XIV (natus Robertus Franciscus Prevost) pontifex eligitur.

- 6 Maii: Fridericus Merz cancellarius foederalis Germaniae eligitur.

- 21 Aprilis: Franciscus pontifex moritur.

- 13 Aprilis: Marius Vargas Llosa, scriptor Peruvianus, moritur.

- 12 Aprilis: Expositio mundana "Expo 2025" Osakae in Iaponia patefit.
- 28 Martii: Terrae motus magnitudinis 7.7 circa Sagaing, urbem Birmaniae, factus usque ad Bancocum, caput Thailandiae, vastum damnum causat et multos homines necat.

- 11 Martii: Rodericus Duterte, Philippinarum praeses pristinus, in Manila a Tribunali criminali internationali arreptus est.

- 1 Februarii: Horstius Köhler, pristinus praeses foederalis Germaniae, 81 annos natus moritur.
2024

- 29 Decembris: Iacobus (Jimmy) Carter, pristinus praeses Civitatum Foederatarum Americae centum annos natus moritur.

- 24 Decembris: Ad celeritatem 700 000 chiliometrorum per horam speculatrum spatiale Parker prope solis superficiem volat, tantum 6.1 decies centena milia chiliometrorum abducit superestque congressus extremi.

- 20 Decembris: Magdeburgi in Germania medicus quidam Saudianus sex homines necat et plus quam 200 vulnerat autocineto per forum celebre currens.

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Pictorial map → ??Tabula geographica mente aestheticā potius quam technicā picta
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
![]() |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque |
![]() |
Victionarium Dictionarium liberum |
![]() |
Vicicitatio Citationum collectio |
![]() |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum |
![]() |
Vicifons Fontes liberae |
![]() |
Viciversitas Libera instrumenta discendi |
![]() |
Vicispecies Index specierum |
![]() |
Vicidata Repositorium datorum liberum |
![]() |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum |
![]() |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum |
![]() |
Vicivia Directorium viaticum liberum |
![]() |
Vicinuntii Nuntii liberi |
![]() |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio |
![]() |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |