Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia

PHP est lingua ad scripta programmanda sitibus interretialibus apta, syntaxi linguarum C et C++ similis, quae a Rasmo Lerdorf programmatore Danico-Canadensi anno 1994 excogitata, anno 1995 edita est. Instructio exemplaris PHP nunc a PHP Group efficitur. Nomen PHP olim acronymum fuit personal home page (Anglice; "pagina principalis personae"); nunc autem acronymum recursivum factum est verborum PHP: hypertext reprocessor ("PHP: praeparator hypertextuum").
Programma PHP in moderatro interretiali legere solet interpres forma additri, daemonis aut exsecutabilis interfaciei portae communis (CGI) instructus. In moderatro interretiale, programma PHP interpretatum exsecutumque responsum HTTP aut huius partem edit, quod ex omnimodis datis, ut sunt e.g. HTML generatum vel data pictoria binaria, exsistere potest. Sunt plura systemata formularia interretialia, systemata ad res tractandas, et compages interretiales, quibus responsum ordinatur aut adiuvetur. Extra quoque interrete ad rem graphicam solam tractandam, teleplanum regendum, et ad multas alias res programmandas PHP utilis est. Etiam facultas est programma PHP directe ex iusso exsequi.
Programmatis PHP interpres solitus est programmatura libera edita sub Licentia PHP, quae ab Ingenio Zendiano movetur. PHP passim portatur et in plerisque moderatris interretialibus, variis systematibus internis et suggestibus explicari potest. Lingua PHP evoluta est sine norma aut designatione formali, instructione prima munere normae de facto functa, quam aliae instructiones sequi nisae sunt. W3Techs rettulit die 23 Maii 2024 (sex mensibus post PHP 8.3 editam) ea 76.2 centesimas omnium situum interretialium uti, quorum lingua cognosci potuit. Horum 55.1 centesimae PHP 7 utebantur, quam obsoletam et insecuram esse constat …
Navicula in forma cygni in Horto Publico Bostoniae.
2025
- 28 Martii: Terrae motus magnitudinis 7.7 circa Sagaing, urbem Birmaniae, factus usque ad Bancocum, caput Thailandiae, vastum damnum causat et multos homines necat.

- 11 Martii: Rodericus Duterte, Philippinarum praeses pristinus, in Manila a Tribunali criminali internationali arreptus est.

- 1 Februarii: Horstius Köhler, pristinus praeses foederalis Germaniae, 81 annos natus moritur.

- 20 Ianuarii: Donaldus Trump iterum praeses Civitatum Foedratarum Americae electus iusiurandum dicens munus init.

- 7 Ianuarii: In urbe Americana Angelopoli complura ingentia incendia oriuntur et ventis fortibus agitantur, quae multas domos delent et plus quam centum milia hominum fugant.
2024

- 29 Decembris: Iacobus (Jimmy) Carter, pristinus praeses Civitatum Foederatarum Americae centum annos natus moritur.

- 24 Decembris: Ad celeritatem 700 000 chiliometrorum per horam speculatrum spatiale Parker prope solis superficiem volat, tantum 6.1 decies centena milia chiliometrorum abducit superestque congressus extremi.

- 20 Decembris: Magdeburgi in Germania medicus quidam Saudianus sex homines necat et plus quam 200 vulnerat autocineto per forum celebre currens.

- 13 Decembris: Franciscus Bayrou a praeside rei publicae Emmanuele Macron primus minister Franciae nominatur.
- 8 Decembris: Post bellum civile undecim annos in Syria gestum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatorem Baššār al-Asad depellunt.

- 7 Decembris: Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis incendio anno 2019 graviter laesa solemniter reaperitur.
- 14 Novembris: Ingens corallium longitudine 34 metrorum iuxta Insulas Salomonis in mari invenitur. Hoc est maximum omnium coralliorum adhuc notorum.
- 6 Novembris: Donaldus Trump iterum praeses Civitatum Foederatarum Americae eligitur; post Stephanum Grover Cleveland secundus est praeses, qui in Domum Albam post quattuor annos revertit.

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Ali of the Eretnids → ??sultanus (1353–1380)
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
![]() |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque |
![]() |
Victionarium Dictionarium liberum |
![]() |
Vicicitatio Citationum collectio |
![]() |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum |
![]() |
Vicifons Fontes liberae |
![]() |
Viciversitas Libera instrumenta discendi |
![]() |
Vicispecies Index specierum |
![]() |
Vicidata Repositorium datorum liberum |
![]() |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum |
![]() |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum |
![]() |
Vicivia Directorium viaticum liberum |
![]() |
Vicinuntii Nuntii liberi |
![]() |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio |
![]() |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |