Uracus
Longitudo | 229 chm |
---|---|
Area systematis | 10 100 chm² |
Fons | planities elata Uracensis |
Ostium | Mare Ochotense |
Regio | territorium Fortunianum Russiae |
Uracus[1] (Russice Урак) est flumen in Asia, in territorio Fortuniano Foederationis Russicae. In planitie elata Uracensi oritur, 229 chiliometra patet et in in 20 chm ab urbe vetere Ochotio, in mare Ochotense effunditur. Aquam cadentem non altam, sed validam fluxu inferiore habet. Saeculis a XVI ad XVIII ab Aldano per Maiam accolam eius et Iudomam accolam Maiae iter a Lena ad mare Ochotense fuit: nam ab initiis Iudomae tractus navium ad Uracum ducebat.
Notae
recensere- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XΙII. (Textus apud Google Books)
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 60°0′55″N 140°13′8″E, 59°17′30″N 142°50′16″E, 59°16′37″N 142°50′58″E • GeoNames |