Obius[1] (Russice Обь, Ob' ) est flumen maximum in Siberia Occidentali in Russia situm, et septimum a maximo flumen in orbe terrarum repertum.

Obius
Obius prope initium suum
Longitudo3650 chm
Altitudo fontis160 m
Decursus aquae287 km ad ostium: 12 492 /s
Area systematis2 990 000 chm²
Fonsconfluxus Biae et Catunae
OstiumSinus Obiensis Maris Karensis
RegioSiberia Occidentalis
Tabula systematis hydrographici Obiensis

Fluviis Bia (ex Altino lacu exiente) et Catuna confluentibus prope Biscum urbem incipiens, 3650 chiliometra per territorium Altaicum, regiones Novosibirscensem et Tomensem atque districtus autonomos Chanty-MansiensemIugra et Iamalo-Neneticum regionis Tumenensis patet, multas accolas (quarum maxima Irtis est) accipiens, et in sinum Obiensem maris Karensis oceani Glacialis Septentrionalis effunditur.

 
Biae et Catunae confluentia

Systema hydrographicum

recensere

Confluivius Obii maximus est Irtis, qui et confluvius maximus orbis terrarum est. Confluvii alii sunt:

a sinistra parte: a dextra:

etc.

 
Obium fluxu inferiore

Urbes ad ripas sitae

recensere

Ad Obium sitae sunt

nonnullaeque aliae urbes.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Obium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°25′56″N 84°59′7″E, 66°22′49″N 71°46′43″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon