Legumen
Legumen est herbarum, holerum familia, quarum plantae semina sua in siliquis (saepe dehiscentibus) edunt.
Nomina leguminum, lingua Latina, solent esse singularia tantum, vel potius nomina innumerabilia, eodem pacto ac nomina frumentorum. Sed nonnumquam haec regula violatur: compluries apud Ovidium.
Species antiquis notae
recensereEx leguminibus qui ad esum colluntur, maior pars familiae Fabacearum et subfamiliae faboidearum pertinet. Sequuntur faboidearum genera in quibus sint plus una specie apud antiquos adhibita.
- V. unguiculata: Phaseolus Africanus
- Vigna mungo: Lens Indica[1]
- Lathyrus sativus: ervilia
- Lathyrus tuberosus: arachidna
- Lathyrus aphaca: aphaca (identitas non certa)
- Lathyrus cicera: cicera (identitas non certa)
- Lathyrus clymenum: ἄρακος (identitas incerta)
Alia genera
recensereHaec autem legumina sunt soli sui generis in usu apud antiquos:
- Cicer arietinum: Cicer
- Trigonella foenum-graecum: Foenum Graecum seu Silicia
- Dolichos lablab: Dolichos seu "fabulus albus"
- Lens culinaris: Lens seu "lenticula"
- Lupinus albus: Lupinus
- Pisum sativum: Pisum
- Medicago sativa: Medica[2]
- Astragalus spp.: Tragacantha
- Glycyrrhiza glabra: Glycyrrhiza, seu Dulciradix
Species nostrae aetatis
recensereInter species leguminosas iam non numeratas in usu frequenti hodie sunt:
- Phaseolus spp.: Phaseoli Americani
- Arachis hypogaea: Arachis
- Glycine max: Soia
Notae
recensere- ↑ Cf. Theophrasti Historia Plantarum, 4.4.10
- ↑ Columellae De Re Rustica, 2.10.25-8, Plinii Maioris Naturalis Historia 18.43 (144-8) (et apud Graecos, e.g. Theophrasti Historia Plantarum, 8.7.7; Dioscoridis Materia Medica, 2.147.1; Strabonis Geographica, 11.13.7.)
Bibliographia
recensere- Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597)
- Erik J. M. Koenen et al., "The Origin and Early Evolution of the Legumes are a Complex Paleopolyploid Phylogenomic Tangle closely associated with the Cretaceous-Paleogene (K-Pg) Boundary" (16 Martii 2019) in bioRxiv